

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 6: Versus 49
Aaron.Christum significat, filii ejus Ecclesiae populum, cui dicitur:Vos estis genus electum, regale sacerdotium,etc.[I Petr. 2.], quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Israel, id est pro statu Ecclesiae, secundum praecepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus.